Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/25

Haec pagina emendata et bis lecta est
13
SCAENA III

Cives. Tribunos defendite, cives! vir viro succurrat! sacrosancta tribunorum corpora ne quis attigerit! euge, hoc habet!

[Senatores repelluntur; Coriolanus comprehenditur.

Brut. Iterum vicit libertas, vicit plebis Romanae ius! nunc proditorem illum rapite! de rupe Tarpeia deiciatur, qui cives Romanos vi et verberibus necare voluit!

Sic. Immo iure omnia et ordine agantur. nefas est eum, qui urbem quondam servavit, morte ulcisci. ego vero tibi, Gai Marci, diem dico, ne posthac urbem malis consiliis conturbes.

Cor. Quid mihi cum hac urbe? viro forti orbis terrarum patet. nisi quis me retinet, protinus Roma exibo.

[exit.

Sic. Exula ergo, Gai Marci, et populo gratias age, quod vitam adhuc obtines. Romae vivant, qui Romano iure uti sciunt, qui cives inter cives vivere volunt.

[exeunt.