Pagina:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/21

Haec pagina emendata et bis lecta est
9
SCAENA II

Sic. Cum igitur consul eris, memento praesidio esse pauperibus; memento tribunis plebis in omnibus rebus subvenire.

Cor. Si consul fiam, patres de summa rerum consulam. si quid more maiorum concedi poterit, non obstabo.

8

Brut. Nobiscum ergo veni; suffragia singulorum petamus. ohe, mi patrue! gaudeo te salvum videre. ut valet uxor tua?

Civis I. Illa quidem ante quattuor annos mortua est.

Brut. Illud certe volui dicere, ut sine uxore vales? nam plerique nostrum neque cum illis neque sine illis vivere possumus. nunc vero hunc respice qui mecum venit. est ille Marcius, qui apud Coriolos viginti quinque vulneribus acceptis tamen ducem Volscentem ad certamen provocavit: nunc me rogat, ut tibi notum se faciam.

Cor. At de vulneribus tantum taceas!

Civis I. Quam pulcher homo est! licetne mihi vulnera ista inspicere?

Cor. Oro te obsecroque, mi homo, …

Civis I. Ohe, iam satis est. unum, duo, quattuor, sex … omnia enumerare non possum. quid vis me tibi pro his tot vulneribus dare?

Cor. Si tibi placebit, rogo ut suffragium tuum pro me feras.

Civis I. Equidem viginti quinque suffragia, si habeam, tibi dem.

9

Sic. Alterum nunc roga. eho, mi frater! Coriolanus noster tibi notus esse vult.

Civis II. Quam saevum se et tacitum praestat! metuo ne nobis maius periculum quam Volscis afferat.

Cor. Suffragium tuum, mi amice, te oro. a! tune