Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/61

Haec pagina emendata et bis lecta est

Cornēlia. “Nūllō modō salūtem spērābant. Nūllō modō explōrātor trāns pontem trānsīre poterat et nūntium ad comitēs ferre. Deī hīs mīlitibus victōriam sinere nōn vidēbantur. Nisi deī victōriam sinunt, mīlitibus est nūlla victōria. Nihil hī mīlitēs spērābant. At imperātor erat sapiēns et fortis. Mīlitēs suōs fortēs esse cognōvit. Magnā vōce septem mīlitēs ad sē vocāvit et cōnsilium mōnstrāvit. Vigilēs ex moenibus prōspectāverant et locum ubi nūntius trānsīre poterat vīderant. At nihil erat difficilius quam ad hunc locum pervenīre.

“Duo mīlitēs erant in exercitū quī loca bene cognōverant. Uterque erat fortis, uterque erat sapiēns, uterque erat fēlīx, uterque nunc rem fēlīcem futūram esse spērābat. Difficile erat ūnum legere. Tandem alter lēctus est, alter in castellō mānsit. Omnēs mīlitēs hunc perventūrum esse spērābant. Multī ex moenibus prōspectābant. Nox tamen erat obscūra et nihil vīdērunt. Quanta erat cūra omnium mīlitum, ut comes ex castellō īvit, sine sonitū in flūmen sē iēcit, sine sonitū per aquam īvit. Magna erat vīs flūminis, sed magna erat vīs mīlitis. Magnā vī prōcessit et mox ad locum tūtum pervēnit. Ibi ex flūmine īvit et nūntium ad aliōs comitēs tulit. Hī comitēs mīlitēs mīsērunt et mox magnā vī in hostēs ā tergō impetum fēcērunt. Quanta erat laetitia mīlitum quī in castellō mānsērunt quandō comitēs vīdērunt! Quanta autem erat virtūs mīlitis fortis et sapientis quī suīs comitibus hōc modō salūtem dederat!”

Haec fābula Cornēliae grāta erat. Diū sēcum putābat. Tandem sēcum hoc dīxit: “Multī hōrum hostium necātī sunt. Multī tamen ex hōc locō cucurrērunt et exsulēs factī sunt. Etiam nunc post multōs annōs minōrēs eōrum in patriā nostrā habitāre putō. Hodiē nihil nisi bonī cīvēs sunt! Quanta est vīs temporis quod amīcōs et fīnitimōs ex hostibus facit!”