Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/58

Haec pagina emendata et bis lecta est
XXXV

Ubi Cornēlia et puerī puellaeque prope lūmen quod illī mare appellāvērunt castra mūnīvērunt, per grāmina vēnērunt duo aliī puerī quī domī nōn fuerant cum aliī prōcessērunt. In umbrīs manēbant et pedēs in grāmine altō nūllum sonitum fēcērunt. Ubi propius vēnērunt et aliōs audīre potuērunt, in grāmen sē iēcērunt et ibi iacuērunt et omnia audīvērunt. Fēlīcēs erant quod nunc omnia intellēxērunt. Ipsī aliquid facere cōnstituērunt. Subitō ad castra īvērunt. Tum puer altior hoc dīxit: “Salvēte. Latrōnēs estis. Nōs sumus magistrātūs reī pūblicae. Ego sum cōnsul; hic est quaestor. Officium meum semper faciō; neque officium umquam neglegō. Imperium summum habeō. Vōs—vōs quī pecūniam et rēs bonās petītis et virōs vulnerāre et necāre vultis—cīvitās esse latrōnēs malōs scit. Semper cīvitās vōs premere vult sed difficile est vōs reperīre. Nisi nunc nōbīscum venīre cōnstituētis, hic quaestor sine morā exercitum meum vocābit atque vōs omnēs premēmus. Quis vōs regit? Ubi est centuriō vester?”

Latrōnēs bene scīvērunt exercitum esse nūllum, et cōnsulem nēminem regere et duōs puerōs esse sōlōs. Tanta fābula tamen erat grāta et puerōs fābulamque amāvērunt. Itaque respondērunt: “Sī vōs cīvitātem vestram relinquētis et eritis latrōnēs nōbīscum, cōnsulem et quaestōrem nostrum faciēmus. Nisi hoc faciētis, vōs in mare sine morā coniciēmus. Altus erit somnus vester sī vōs petēmus. Nōs ipsī officium nostrum vidēmus.”

Ut centuriō latrōnum hoc dīxit, duo puerī pācem facere cōnstituērunt et posteā omnēs erant latrōnēs.