Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/51

Haec pagina emendata et bis lecta est
XXVIII

Tandem Cornēlia nāvēs videt! Portus est lātus et tūtus. Ibi sunt paucae nāvēs, multae nāviculae, nāvigia quoque quae nōn sunt tam parva quam nāviculae neque tam magna quam nāvēs. Splendidae sunt nāviculae, pulchrae sunt figūrae nāvium. Multae nāvēs signa habent quae in caelō videntur. Ubīque sunt in aquā portūs et magna est laetitia Cornēliae ubi eās videt. Diū Cornēlia et pater circum portum ambulāvērunt et nāvēs spectāvērunt; deinde vir, quī erat magnus et ferus vidēbātur, ad eōs vēnit. Cornēlia perterrita erat sed quamquam erat perterrita nōn erat ignāva. Nōn cucurrit sed cum patre mānsit.

“Hūc vēnī,” inquit vir, “ubi puer fuī et per multōs annōs hīc labōrāvī ubi nāvēs aedificābantur. Ōlim nōn iam hīc manēre cōnstituī. Nauta esse cupīvī. Omnēs nautae īnsignia in corporibus habent et ego quoque īnsignia habeō.”

Deinde tergum ostendit ubi erat figūra magna animālis quam nautae ibi fēcerant. Vir hoc īnsigne amāvit sed Cornēlia nōn amāvit; erat perterrita ubi virum sīc ōrnātum vīdit.

“Quid nunc facis?” rogāvit pater Cornēliae.

Iterum nāvēs faciō,” inquit vir. Nāvis mea ad urbem nōtam īvit. Cīvēs nautās nōn amāvērunt neque nautae cīvēs. Cīvēs nautam rapuērunt. Omnēs nautae excitātī sunt et proelium pugnātum est. Cīvēs bene pugnābant et erant multī quoque. Tandem necesse erat nautās urbem relinquere. Cīvēs laetitiam quam sēnsērunt nōn cēlāvērunt. Nunc tōta gēns nautārum huic urbī nōn appropinquat quod cīvibus nōn est grāta. Post id proelium iterum hūc vēnī et hīc semper labōrāre cōnstituī.”