Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/48

Haec pagina emendata et bis lecta est

multī clāmōrēs hominum et puerōrum audiuntur. Diū labōrant sed est nūlla mora. Nāvis ubi tōta facta est, rīpam relinquit et in flūmine natat. In flūmine sunt nūlla saxa et nāvis ibi tūta est. Nāvis numquam tam celeriter it sī in saxum coniecta est et vulnerāta est. Aliae nāvēs sunt angustae, aliae sunt lātae; omnēs sunt pulchrae. Nunc puer paucōs diēs rūrī vīsitat quod nūllī in aedificiō labōrāre possunt et hic igitur est līber.

“Nōs sumus rēgēs,” inquit. “Nūllus rēx labōrat neque nōs nunc labōrāmus. Mox iterum labōrābimus.”

Amīcus, Mārcus, ad hunc puerum tum ā tergō vēnit. “Dē nōminibus nāviculārum,” inquit, “hīs discipulīs nārrā.”

“Multa sunt nōmina,” inquit puer. “Alia est ‘Ānser’ et alia est ‘Stēlla Sōla’ et alia ‘Rēx.’ Etiam ūna parva nāvicula est ‘Paene Īnsula.’ Nōn omnia nōmina memoriā teneō.”

“Nōnne cupis ad scholam īre?” inquit Cornēlia.

“Ita,” respondit puer. “Per tōtum diem īre nōn possum, sed nocte eō et laetē eō.”