Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/44

Haec pagina emendata et bis lecta est

“Sciō,” inquit Cornēlia. “Vōs estis barbarī. Servī aliōrum virōrum esse nōn cupitis. In silvās ītis et ibi errātis et animālia necātis. Ego sum bēstia, magna et fera. In silvā errō. Nunc ego dormiō; vōs parātis.”

Mox Cornēlia post casam celeriter īvit et dormiēbat. Puerī puellaeque sagittās suās et iacula fēcērunt. Ubi omnia parāta sunt, ad silvam celeriter īvērunt. Undique circumspectāvērunt. Ibi dormiēbat magna et fera bēstia! Barbarī timēbant et prope īre nōn audēbant. Omnēs sagittās iēcērunt, tamen hae bēstiam feram nōn incitāvērunt. Bēstia nōn movēbātur; dormiēbat. Tum iaculum iēcērunt. Iaculum bēstiam facile incitāvit. Ad barbarōs bēstia īvit. Eī celeriter cucurrērunt. Nunc post mūrōs validōs (post iānuam) stant barbarī. Tūtī sunt. Iacula iaciunt. Mūrī barbarōs servant. Bēstia nunc nōn currit; vulnerāta est. Barbarī vincula portāvērunt et mox bēstia erat in vinculīs. Barbarī oppida nōn expugnāvērunt neque dēlēvērunt. Sed bēstiam cēpērunt et per tōtum diem laetī fuērunt. Mox fēmina domum vēnit et Cornēliam īre necesse erat.

“Crās iterum veniam,” inquit Cornēlia, et iterum bēstiae et barbarī erimus.”

“Bene est,” inquiunt puerī puellaeque. “Laetī erimus quod multa et pulchra scīs.”