Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/43

Haec pagina emendata et bis lecta est
XXII

Quamquam Cornēlia est parva puella, tamen inter aliōs puerōs et puellās quī prope habitant magna putātur. Interdum eīs temporibus cum patrēs et mātrēs nōn domī sunt, Cornēlia cum puerīs puellīsque domī manet, nam est bona puella et cēterōs bene cūrat. Ōlim fēmina fīnitima ad oppidum īvit et Cornēlia cum puerīs puellīsque domī mānsit. Cornēlia omnia cūrābat. Puerī et puellae erant laetī.

Vos estis barbari

“Quid faciēmus, Cornēlia?” inquiunt. Aliquid novī facere cupimus.”