Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/41

Haec pagina emendata et bis lecta est

audeō. Īrātī sunt hostēs et saepe propter suōs agrōs vastātōs lacrimant, sed mīlitēs oppugnāre et vastāre iubeō. Numquam auxilium postulō, quamquam hostēs sunt validī et bene armātī. Eī quī auxilium rogant nōn validī videntur neque eōs hostēs timent. Fortiter pugnāre audeō, itaque multōs populōs superāvī et multa oppida occupāvī. Timidus nōn sum. Fortem mīlitem pugnāre putō.”

Mox avunculus Cornēliae ex casā īvit et circumspectāvit. Undique erant agrī pulchrī. Per agrōs fluēbat flūmen parvum et circum agrōs erat mūrus. Ecce! In stabulō erant equī. In hortō flōrēs erant pulchrī quod Cornēlia bene eōs cūrāvit. Avunculus omnēs hās rēs probāvit et Cornēliam patremque laudāvit quod bene labōrāvērunt. Posteā bonam cēnam quoque sorōris laudāvit. “Ita,” respondit māter Cornēliae, “bona erat cēnā sed Cornēliā hanc cēnam parāvit quod ego in oppidum īvī.” Tum avunculus multum Cornēliam laudāvit et in manūs pecūniam novam iēcit, quod Cornēlia erat impigra puella quamquam erat parva.