Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/40

Haec pagina emendata et bis lecta est
XX

Māter Cornēliae cēnam parat. Cornēlia mātrem iuvat. Interdum Cornēlia omnem cēnam parāre cupit. Ōlim, ubi māter āfuit, Cornēlia paene omnem cēnam parāvit. Avunculus Cornēliae ad casam veniēbat. Māter ad oppidum īvit quod frātrem vidēre multum cupīvit. Cornēlia saltāvit et clāmāvit quod cēnam parāre et avunculum vidēre cupīvit. Avunculus Cornēliae erat dux mīlitum et diū longē aberat. Mox māter et avunculus ad casam vēnērunt. Ubi ad casam avunculus venit, Cornēliam patremque laetē salūtāvit.

Dux militum avunculus Corneliae

“Quamquam bellum amō,” inquit, “tamen laetus sum cum amīcōs videō. Cum longē domō absum, interdum inter amīcōs meōs esse cupiō. Amīcōs dēsīderō. Inimīcōs habeō nūllōs. Cum hostibus laetē pugnō. Hostēs semper superō, quod oppida eōrum ācriter oppugnāre et agrōs eōrum vastāre