Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/37

Haec pagina emendata et bis lecta est
XVIII

Cornēlia māne per agrōs it. Mox erit in scholā. Ecce! Ibi est discipula quae est fīlia fīnitimī et amīca Cornēliae. Hanc puellam Cornēlia saepe vīsitat. Cornēlia properat quod amīcae dē mīlite nārrāre cupit.

“Herī,” inquit Cornēlia, “vesperī, nōs omnēs in casā aderāmus. Mox aliquid audiēbātur et pater ad iānuam it. Ecce! Ibi ante casam erat mīles. In manū tēla habēbat sed erat sine armīs. Mīles ā castrīs et ā cōpiīs currēbat. In castrīs manēre dēbēbat sed erat timidus neque parātus erat morīrī prō patriā sī necesse erat. Pater meus illum mīlitem nōn accipiēbat, nōn in casam venīre invītābat. Mox aliī mīlitēs veniēbant et mīles iterum currēbat. Posteā hī mīlitēs illum mīlitem capiunt. Fīnitimus quī trāns viam habitat illum manē hodiē vidēbat. Quam maestus erat! Stābat sine armīs et tēlīs. Miserum mīlitem! Numquam iterum vulnerābitur, numquam necābitur, numquam erit caecus, semper oculōs habēbit, neque crās neque posterō diē pugnābit, sed neque cōpiīs nostrīs auxilium dabit, neque ā duce monēbitur neque ā sociīs laudābitur. Paene hostis est. Misera sum cum dē illō mīlite putō.”

“Ego quoque,” inquit amīca Cornēliae, “misera sum.”

“Cūr nōn sunt omnēs fortēs?” rogat Cornēlia.

Duae parvae puellae ad magistram eunt et fābulam nārrant. “Ille mīles nōn est satis fortis!” inquit magistra. “Sī vir nōn est fortis, nōn est bonus mīles.”