Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/35

Haec pagina emendata et bis lecta est

est prope capita equōrum. Equī timent et currunt. Pater numquam timet. Cornēlia timet et lacrimat. Mox trēs virī ex magnō aedificiō currunt. Nunc equī stant. Equī timent sed nōn currunt. Benignī virī Cornēliam et patrem ad aedificium invītant sed Cornēlia nunc nōn timet et fortiter cum patre manet. “Benignī estis omnēs,” inquit pater. “Laetus sum quod in hōc locō sumus. Tūtī sumus cum benignī virī sunt prope. Omnēs sunt tūtī quī bonōs amīcōs habent. Nunc vōs amīcī estis. Hī equī meī numquam currunt, sed equī rēs albās timent. Nunc ad oppidum ībimus. Grātiās agō quod ad nōs venītis et ad aedificium invītātis. Nōbīs bene facitis.”

In carrō nunc est agricola et ad oppidum it. Cornēlia nunc nōn timet. Laeta est et novum cōnsilium capit. “Sagittārius sum,” inquit. “In manū dextrā est sagittā. In manū sinistrā est arcus. Iaculum quoque habeō. Iaculum est tertium tēlum. Mīles Rōmānus nōn sum et in bellō nōn pugnō. In castrīs nōn habitō. Gladium lātum et pīlum longum nōn habeō. In silvam eō et animālia domum portō. Cum animal in mēnsā est, nōn trāns viam currit et equī nōn timent.”