Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/34

Haec pagina emendata et bis lecta est
XVI

Hodiē Cornēlia et pater ad oppidum eunt. Duōs equōs et carrum habent. In carrō sunt multa quae ad oppidum portantur. Nōmen prīmī equī, quī ā dextrā stat, est “Pulcher.” Secundus equus est “Dux.” Dux ā sinistrā stat. Manē domō eunt quod pater māne domum venīre cupit. Per viam eunt et post ūnam hōram prope oppidum sunt. Multa et magna aedificia in oppidō vident et Cornēlia est laeta quod multa videt.

Equī timent et currunt

Bene eunt equī. Nunc in mediā viā ante equōs est aliquid albī. Rēs est alba; nōn est nigra. Subitō animal parvum trāns viam it et post animal it rēs alba quae est in mediā viā. Nunc