Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/30

Haec pagina emendata et bis lecta est

oppidō. Tēctum amīcī, quod est magnum et album, est grātum puerō. Ibi dē mātre, dē patre, dē Cornēliā nārrat, et amīcī respondent et dē aestāte et dē tabernāculō ubi aestāte habitant nārrant. Multa colloquia habent et sunt laetī. Ibi puer saltat et multa videt et discit. Ibi laetus est. Nōn diū manet. Nunc est domī et hīc quoque laetus est.

Aestāte agricola in agrō labōrat sed hieme nōn in agrō labōrat. Domī manet et fīlius agricolae ibi cum agricolā labōrat. Agricola equōs habet. Equī in stabulō manent et in agrō nōn labōrant. Equī sunt pulchrī et validī. Agricola equōs amat et nōn timet. Interdum Cornēlia equōs cūrat. Equī Cornēliam nōn timent. Nūllōs equōs puella timet sed interdum puella parva est in perīculō. Tum pater timet et ad sē puellam vocat. Fīlius agricolae est puer validus. Agricola nōn timet cum puer equōs cūrat. Vesperī pater et fīlius domī cum Cornēliā et mātre manent.

Nunc est vesper et tum agricola cēnam cupit. Tum pater et māter et fīlius et fīlia cēnam edunt. Fīlius agricolae equīs frūmentum dat. Nunc in casā puer et soror cum mātre et patre cēnam edunt.

Nōn multōs equōs, nōn ūnum equum sōlum, sed duōs equōs habet agricola. Quod hīs duōbus equīs multum frūmentum agricola dat, equī validī sunt et labōrant. Agricola frūmentum laetē dat. Interdum equī in hortō labōrant. Nōn multum equī, sed multum agricola et fīlius in hortō labōrant. Cornēlia quoque in hortō labōrat et rosās et līlia et aliōs flōrēs cūrat.