Pagina:Cornelia Mima Maxey.pdf/29

Haec pagina emendata et bis lecta est
XIII

Fīlius agricolae est puer magnus et validus, quī in agrīs labōrat. Aestāte semper labōrat. Cum aestās it, et agricolae quiētem capiunt, tum fīlius ad oppidum magnum it et amīcōs videt.

Filius agricolae in agrō labōrat

Ubi fīlius ad oppidum it, agricola nōn est maestus; laetus est quod puer est bonus et nōn est malus et hoc est praemium. Māter et Cornēlia lacrimant cum “Valē” dīcunt, sed sunt laetae quoque. Ubi puer nōn audit, Cornēlia “Valē” vocat. Mox, post ūnam hōram, puer est in tēctō amīcī in