Pagina:Coppernicus-monete.djvu/5

Haec pagina emendata est
34
I. SCHRIFTEN VON COPERNICUS.

Causa vero constitutionis monete necessaria est: quamvis enim solo pondere auri et argenti rerum commutatio fieri potuisset, ex quo communi hominum consensu aurum et argentum vbique in pretio habeatur, sed tamen propter multam incommoditatem afferendorum semper ponderum, quodque non statim auri et argenti sinceritas deprehendatur ab omnibus, institutum est publico sigillo monetam signari, quo significetur iustam auri vel argenti quantitatem inesse, et fides adhibeatur autoritati.

Solet etiam monete et maxime argentee es commisceri propter duas, vt existimo, causas, videlicet quo minus exposita sit insidiis expilantium et conflantium ipsum quod futurum esset; si ex syncero argento constaret; secunda, quod massa argenti in minutas partes et scrupulos nummorum fracta retineat, cum ere admixto convenientem magnitudinem: potest superaddi et tertia, ne scilicet continuo vsu detrita cicius pereat sed fulcitamento eris diuturnior perseueret.

Justa autem et equa monete estimatio est, quando paulo minus auri vel argenti continet quam pro ipsa ematur: vtpote quantum pro expensis dumtaxat monetariorum oportuerit deduci: Debet enim signum ipsi materie aliquam addere dignitatem.

Vilescit hec vt plurimum propter nimiam multitudinem, vtpote si tanta argenti copia in monetam transierit, quoadusque argenti massa ab hominibus magis quam moneta desideretur: perit nempe hoc modo dignitas monete, quando per ipsam tantum argenti non licet emere, quantum ipsa pecunia continet, senciaturque maior profectus eliquando argentum in monete destructionem: Cuius remedium est non amplius monetam cudere donec se ipsam coeqauerit; reddaturque carior argento.

Valor quoque multis modis deprauatur, vel propter defectum materie solum, quando scilicet sub eodem pondere monete plus quam oportet eris commiscetur argento: vel propter defectum ponderis, quamvis iustam habeat eris cum argento admixtionem: vel quod Pessimum est propter vtrumque simul. Deficit etiam