Quamquam innumere pestes sunt, quibus regna, principatus
et respublice decrescere solent, hec tamen quatuor (meo iudicio)
potissime sunt, discordia, mortalitas, terre sterilitas et monete
vilitas: Tria prima adeo euidentia sunt, vt nemo ita esse nesciat,
sed quartum quod ad monetam attinet a paucis et non nisi cordatissimis
consideratur: quia non vno impetu simul, sed paulatim et occulta quadam ratione respublicas euertit.
Est autem Moneta aurum vel argentum signatum, qua precia emptibilium vendibiliumque rerum numerantur secundum cuiusuis reipublice vel gubernantis ipsam institutum. Est ergo moneta tanquam mensura quedam communis estimationum: Oportet autem id quod mensura esse debet firmum semper ac statum seruare modum, Alioquin necesse est confundi ordinationem reipublice, Ementes quoque et vendentes multipliciter defraudari quemadmodum si vlna, modius, pondusve certam quantitatem non seruet. Hanc igitur mensuram, estimationem puto ipsius monete que etsi in bonitate materie fundetur, oportet tamen valorem ab estimatione discerni: potest enim pluris estimari moneta quam eius qua constat materia et e conuerso.