Pagina:Coppernicus-monete.djvu/11

Haec pagina nondum emendata est

terris regie maiestatia Alter in ditione principis. In primo cudatur moneta que ex vno latere insigniis regalibus ex altero terrarum prussie signetur In secunda autem officina ex vno latere insigniis regiis Ex altero vero nummismate principis signetur Vt vtraque moneta imperio regio subsit et sue maiestatis mandato in vsu tocius regni sit et accepta Que res ad animorum conciliationem et negociationum communionem non parum ponderis est habitura.

Opere precium autem erit quod he due monete vnius sint grani valoris et extimationis et vigili cura primatum reipublice iuxta ordinationem nunc instituendam perpetuo perseuerent Et quod principes vtrinque nihil lucri ex monete cussione senciant, sed tantum dumtaxat eris addatur et ipsa extimatio valorem excedat vt impendiorum iactura sarciri possit et conflandi monetam adimatur occasio.

Vt item huius nostri temporis confusionem quam commixtis noue monete cum antiqua peperit deinceps non incidamus necessarium videtur vt exorta noua, vetus aboleatur ac prorsus intereat et iuxta proportionem valoris sui in officinis pro noua commutetur Alioquin inanis erit renouande monete opera, et confusio posterior fortassis peior priore Inficiet enim denuo antiqua noue monete dignitatem: mixta equidem reddet summam a iusto pondere deficientem et nimium multiplicatam sequetur que dicta est superius incommoditas Cui si quis adhuc obviandum arbitretur per hoc videlicet vt remanentia vetera nummismata tanti minoris estimentur comparatione noue monete quantum eorum valor deterior est aut exilior Sed hoc sine magno errore fieri non poterit Tanta