Haec pagina emendata est
83
DE RE RUSTICA LIB. II.

tim semini custoditur. Foenum Graecum, quod siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet: quorum alterum est Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, iisdem diebus quibus vicia circa aequinoctium; alterum autem mensis Ianuarii ultimi, vel primi Februarii, cum in messem seminatur. Sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus; utraque cruda terra non incommode fit; daturque opera, ut spisse aretur, nec tamen alte. Nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non facile prodit. Propter quod nonnulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt, atque ita iaciunt semina, et sarculis adobruunt. Ervum autem laetatur loco macro nec humido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest <et> autumno seri, nec minus post brumam, Ianuarii parte novissima, vel toto Februario, dum ante Kalendas Martias; quem mensem universum negant agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat. Quinque modiis iugerum obseritur. Cicera bubus ervi loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat, atque ita mixta paleis subtritis pecori praebetur. Sed ervi duodecim librae satisfaciunt uni iugo, cicerae sexdecim. Eadem hominibus non inutilis neque iniucunda est. Sapore certe nihilo differt a cicercula, colore tantum discernitur: nam est obsoletior, et nigro propior. Seritur primo vel altero sulco, mense Martio, ita ut postulat soli laetitia; quod