Haec pagina emendata est
82
L. J. M. COLUMELLÆ

cos deinde post dies, ut coeperit fruticare, omnes alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexies in anno demeti poterit, et permanebit annis decem. Viciae autem duae sationem sunt. Prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum. Secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa: idque genus praecipue non amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum est, cum iam omnis humor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet, quam quod eodem die possit operiri. Nam si nox incessit, quantulocumque humore prius, quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit, ne ante quintam et vigesimam lunam terrae mandetur. Aliter satae fere limacem nocere comperimus. Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit. Ea fit optima, cum cantherini ordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter prodeat, et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles usque in mensem Maium sufficit. Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalend. Martiis pecora depellenda, et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio avenae est. Caeditur in foenum vel pabulum, dum adhuc viret, par-