Haec pagina emendata est
78
L. J. M. COLUMELLÆ

pitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, antequam seratur fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario. Iugerum agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur (nam etiam dum est in siliqua exestur) curandum erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur, et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur, et radice silphii trita cum aceto aspergatur, defriceturque <oleo>, atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque. Quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentem reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari. Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus, et pretium proritat, serendum non est. Agris enim praecipue noxius est. Itaque pinguissimum locum et modice humidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembr. Iugerum agri octo modiis obseritur. Nonnullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo tenuius linum proveniat. Idem etiam si laeto solo seratur mense Februario, modios in iugerum iaci oportere, dicunt. Sesama, quae rigantur, maturius; quae carent humore, ab aequinoctio autumnali serenda sunt in Idus Octobr. Putre solum, quod Campani pullum