Haec pagina emendata est
77
DE RE RUSTICA LIB. II.

placuit, Laetior ut fetus siliquis fallacibus esset, et quamvis igni exiguo properata maderent. Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari. Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus, experti praecipimus. Silente luna fabam vellito ante lucem. Deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia. Maximeque ex leguminibus ea et sine iumentis teri et sine vento purgari expeditissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae collocetur, quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus, et baculis furcillisve contundant; deinde cum ad lateram partem areae pervenerint, in acervum culmos regerant. Nam semina excussa in area iacebunt, superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur. Ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus: minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint, alitere secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur. Quo facto palea, quae levior est, citra decidet; faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur. Lentim modo a dimidiata luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui et sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et humore corrum-