torum dierum sementis uno die surgit. Tremellius quidem asseverat, prius quam impluerit, ab avibus aut formicis sata non infestari, dum aestivis serenitatibus ager aret. Idque etiam saepius nos experti verum adhuc esse non comperimus. Magis apte tamen in eiusmodi agris adoreum quam triticum seritur; quoniam folliculum, quo continetur, firmum et durabilem adversus longioris temporis humorem habet.
IX.
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat: adorei modios novem, si est laetum solum; si mediocre, decem desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis eorum qui bene uberem campum in singula iugera tritici quinque et adorei octo modiis obserere praecipiunt, atque hac portione mediocribus agris semina praebenda censent. Nobis ne istam quidem, quam praediximus,mensuram semper placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio. Loci, cum vel in campis vel collibus frumentum seritur, atque his vel pinguibus vel mediocribus vel macris. Temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme frumenta iacimus. Nam prima sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat. Caeli, cum aut pluvium aut siccum est. Nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat. Omne autem frumentum maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur. Collis enim quamvis granum robustioris aliquanto, minus