fici arbusculam deponito diligentiamque adhibeto, ut robusta etnitida fiat. [3] Post triennium aut quinquennium, cum iam satis amplumincrementum ceperit, ramum olivae, qui videbitur nitidissimus, deflecteet ad crus arboris ficulneae religa atque ita amputatis ceteris ramulisea tantum cacumina, quae inserere voles, relinquito; tum arborem fici detruncatoplagamque levato et mediam cuneo findito. [4] Cacumina deinde olivae, sicuti matri inhaerent, utraqueparte adradito et ita fissurae fici aptato cuneumque eximito et diligenterconligato, ne qua vi revellantur. Sic interposito triennio coalescet ficusolivae, et tum demum quarto anno, cum bene coierit, velut propaginis ramulosolivae ramos a matre resecabis. Hoc modo omne genus in omnem arborem inseritur.
XXVIII
Cytisum, quod Graeci aut zeas aut carnicin aut trypherenvocant, quam plurimum habere expedit, quod gallinis, apibus, ovibus, capris, bubus quoque et omni generi pecudum utilissimum est, quod ex eo cito pinguescitet lactis plurimum praebet ovibus, tum etiam octo mensibus viridi eo pabulouti et postea arido possis. Praeterea in quolibet agro quamvis macerrimoceleriter conprehendit omnemque iniuriam sine noxa patitur. [2] Mulieres quidem, si lactis inopia premuntur, cytisumaridum in aqua macerari oportet; cum tota nocte permaduerit, postero dieexpressi suci ternas heminas permisceri modico vino atque ita potandumdare; sic et ipsae valebunt et pueri abundantia lactis confirmabuntur. satio autem cytisi vel