Pagina:Columellae opera.djvu/565

Haec pagina emendata est
559
LIBER DE ARBORIBUS.

quo scrobe destinaveris nuces serere, terram minutamin modum semipedis ponito ibique semen ferulae iacito. Cum ferula fueritenata, eam findito et in medullam eius sine putamine nucem Graecam velAvellanam abscondito et ita adobruito. Hoc ante Kal. Martias facito, veletiam inter Nonas et Idus Martias. Hoc eodem tempore iuglandem et pineamet castaneam serere oportet.

XXIII

Malum Punicum vere usque in Kal. Apriles recte seritur. Quod si acidum aut minus dulcem fructum feret, hoc modo emendabitur. Stercoresuillo et humano et lotio humano veteri radices rigato. Ea res et fertilemarborem reddet et primitivos annos fructum vinosum, post vero etiam dulcemet apyrinum facit. Nos exiguum admodum laser cyrenaicum vino diluimus etita cacumina arboris summa oblevimus; ea res emendavit acorem malorum. [2] Mala Punica ne rumpantur in arbore, remedio placuit, lapides tres si, cum seres arborem, ad radicem ipsam conlocaveris. At siiam arborem satam habueris, scillam secundum radicem arboris serito. Aliomodo, cum iam matura mala fuerint, ante quam rumpantur, petiolos, quibuspendent, intorqueto. Eo modo servabuntur etiam anno toto.

XXIV

Piros autumno ante brumam serito, ita ut minime dies quinqueet viginti ad brumam supersint. Quae ut sint feraces, cum iam adoleverint, alte ablaqueato et iuxta ipsam radicem truncum findito. In fissuram cuneumpineum tedae adjici-