Pagina:Columellae opera.djvu/563

Haec pagina emendata est
557
LIBER DE ARBORIBUS.

hendunt. Semina si ex arboribus sumes, de iis potissimum sumito, quae omnibus annis bonos et uberes ferunt fructus. Observabis autem abhumeris, qui sunt contra solem orientem, ut eosdem decerpas. Sed si cumradice plantam posueris, incrementum ei <mai>us futurum quam ceterissenties. [2] Arbos insita fructuosior, quam quae insita non est, id est, quam quae ramis aut plantis ponitur. Priusquam arbusculas transferas, rubrica vel alia qualibet re signato, ut isdem ventis, quibus ante steterunt, constituas eas, curamque adhibeto, ut ab superiore et sicciore et exiliorein planiorem, humidiorem, pinguiorem agrum transferas. Semina trifurcamaxime ponito; ea exstent supra terram tribus pedibus. Si in eodem scrobeduas aut tres arbusculas ponere voles, curato, ne inter se contingant;nam ita vermibus interibunt. [3] Cum semina depones, dextra sinistraque usque in imumscrobem fasciculos sarmentorum brachii humani crassitudine deponito, itaut supra terram paululum exstent, per quos aestate paruo labore aquam radicibussubministres. arbores aut semina <cum> radicibus autumno serito circaIdus Octobres. Taleas et ramos vere, antequam germinare arbores incipiunt, deponito. Sed ne tinea molesta sit seminibus ficulneis, in imum scrobemtaleam lentisci, ita ut cacumen eius deorsum spectet, obruito.

XXI

Ficum frigoribus ne serito. Loca aprica, calculosa, glareosa, interdum et saxeta amat. Eiusmodi agro cito convalescit, si scrobes amploset idoneos feceris. Ficorum genera, etiam si sapore et