Pagina:Columellae opera.djvu/559

Haec pagina emendata est
553
LIBER DE ARBORIBUS.

Scorpionis vel Sagittarii vel Tauri et noctu ad lunam putabimus. Genus est animalis, volucra appellatur; id fere praeroditteneros adhuc pampinos et uvas. Quod ne fiat, falces, quibus vineam putaveris, peracta putatione, sanguine ursino linito; vel si pellem fibri habueris, in ipsa putatione, quotiens falcem acueris, ea pelle aciem detergeto atqueita putare incipito. Quoniam de vineis abunde diximus, de arbustis praecipiamus.

XVI

Vitem maxime populus alit, deinde ulmus, deinde fraxinus. Populus, quia non frondem idoneam habet, a plerisque inprobatur. Ulmusautem, quam Atiniam vocant rustici, generosissima est et laetissima multamquefrondem habet, eaque maxime serenda est locis pinguibus vel etiam mediocribus;sed si aspera et siticulosa loca arboribus obserenda erunt, neque populusneque ulmus tam idoneae sunt quam orni; eae autem silvestres fraxini sunt, paulo latioribus tamen foliis quam ceterae fraxini, nec deteriorem frondemquam ulmi praestant. [2] Caprae quidem et oves vel libentius etiam hanc frondemadpetunt. Igitur qui arbustum constituere volet, ante annum quam deponanturarbores, scrobes faciat quattuor quoquo<versus pedum. Postero> annodeinde circa Kal. Martias in eandem scrobem ulmum et populum vel fraxinumdeponat, ut si ulmus defecerit, populus vel fraxinus locum obtineant. Siautem utraque vixerint, altera eximatur et alio loco disponatur. Arbustuminter quadragenos pedes dispositum esse convenit; sic enim et ipsae arbores et adpositae vites melius convalescent fructumque