Pagina:Columellae opera.djvu/558

Haec pagina emendata est
552
L. J. M. COLUMELLÆ

brachiis natum erit, decerpito, dumtaxat quae uvam non habebunt. Cacumina virgarum, ne luxurientur, demutilato. Uvas, quae meridiem aut occidentem spectabunt, ne praeurantur, suo sibipampino tegito.

XII

Simulatque uva variari coeperit, fodito tertiam fossuramet cum iam maturescet, ante meridiem, priusquam calere incipiet, cum desierit, post meridiem fodito pulveremque excitato; ea res et a sole et a nebulamaxime uvam defendit. Lutulentam terram neque arare neque fodere oportet, quia valde durescit et finditur. [2] Bidentibus terram vertere utilius est, quam aratro. Bidens aequaliter totam terram vertit; aratrum praeterquam quod scamnafacit, tum etiam boves, qui arant, aliquantum virgarum et interdum totasvites frangunt. Finis autem fodiendi vineam nullus est; nam quanto saepiusfoderis, tanto uberiorem fructum reperies.

XIII

Palearum acervos inter ordines verno tempore positos habetoin vinea. Cum frigus contra temporis consuetudinem intellexeris, omnisacervos incendito. Ita fumus nebulam et rubiginem removebit.

XIV

Lupinum terito et cum fracibus misceto eoque imam vineamcircumlinito vel bitumen cum oleo coquito, eo quoque imas vites tangito:formicae non excedent.

XV

Vites, quae secundum aedificia sunt, a soricibus aut muribusinfestantur. Id ne fiat, plenam lunam observabimus, cum erit in signo Leonis, vel