Pagina:Columellae opera.djvu/555

Haec pagina emendata est
549
LIBER DE ARBORIBUS.

eam partem, quam perforat; praeusta autem pars raro umquam conprehendit insertos surculos. [4] Nos rursus terebram, quam gallicanam dicimus, huicinsitioni aptavimus; ea excauat nec urit, quia non scobem, sed ramentafacit. Itaque cauatum foramen cum purgavimus, undique adrasos surculosinserimus atque ita circumlinimus. Talis insitio facillime convalescit. Igitur secundum aequinoctium perfectam vitium insitionem habeto; humidaloca de uva alba, sicca de nigra inserito.

Vites, quae exiguum dant fructum, aceto acri cum cinerearrigato ipsumque codicem eodem cinere linito. [5] At si fructum, quem ostendunt, ad maturitatem nonperducunt, sed, priusquam mitescant uvae, inarescunt, hoc modo emendabuntur. Cum instar ad erui amplitudinem acini habuerunt, radice tenus vitem praecidito, plagam acri aceto pariter ac lotio veteri permixta terra linito eodemqueradices rigato, saepe fodito. Materias <sic> citabit eaeque fructumperferunt.

IX

Est etiam genus insitionis, quod uvas tales creat, inquibus varii generis ac saporis colorisque reperiuntur acini. Hoc autemratione tali efficitur: quattuor vel quinque, sive etiam plures voles, virgas diversi generis sumito easque diligenter et aequaliter conpositasconligato, deinde in tubulum fictilem vel cornu arte inserito, ita ut aliquantumexstent ab utraque parte easque partes, quae exstabunt, resolvito, in scrobemdeinde ponito et terra stercorata obruito ac rigato, donec gemmas agant. [2] Cum inter se virgae cohaeserint, post biennium aut trien-