patitur operis iusta conprehendi. Quibusdam placet vitem proximoanno translatam non putare, sequenti deinde anno purgare et unam virgam, quam submittamus, ad tertiam gemmam resecare, tertio deinde si vitis recteconvaluerit, una plus gemma submittere, quarto duas gemmas proximae putationiadicere atque ita quinto demum anno vitem iugare. Hunc eundem ordinem culturaenos quoque experti conprobavimus.
VI
Veterem vineam, si in summo radices habebit, resecarenolito; alioquin etiam novellam vineam, quae ex resectione enata fuerit, inutilem habebis, prima parte terrae natantibus radicibus, neque fructumuberem percipies et nihilominus celeriter consenescet. Eiusmodi itaquevinea, si non peraridos habet truncos et flecti potest, factis sulcis optimesternitur atque ita renovellatur. [2] Sin autem usque eo exaruit, ut curuari non possit, primo anno summatim, ita ne radices eruas aut laedas, oblaqueato eam etstercus ad radices addito atque ita putato, ut paucas et certas materiasrelinquas, et fodias diligenter et saepius pampines, ne omnino supervacuasarmenta nutriat. [3] Sic exculta longas et firmas materias creabit, quassequenti anno scrobibus inter ordines factis propaginabis ac deinde triennio, cum convalescat, saepius fodies matremque ipsam onerabis; nihil in posterumprospicies ei, quam sublaturus es. Posterum <in> annum matrem radicitustolles atque ita novellam vineam ordinabis. [4] Sin autem vetus vinea dumtaxat generis boni radices in alto sitasha-