gulis sarmentis relinqui, ne protinus onere gravetur. [3] Post hanc putationem lectis sarmentis bidentibusalte aequaliter vineam fodito vel, si ita late disposita erit, arato. AbIdibus Octobribus oblaqueare incipito, ante brumam oblaqueatam habeto. Per brumam vitem ne colito, nisi si voles eas radices, quae in oblaqueationeapparebunt, persequi. Tum demum optime amputabis, sed ita ne codicem laedas, sed potius instar digiti unius a matre relinquas et ita radicem reseces. Nam quae protinus abraditur, praeterquam quod vulnus viti praebet eoquenocet, tum etiam de ipsa cicatrice plures radices prorepunt. [4] Itaque optimum est exiguam partem relinqui atqueita summas partes, quas aestivas rustici appellant, resecare; quae sicresectae inarescunt nec ultra vitibus obsunt. Possunt etiam suboles perbrumam caedi, eo magis quod frigoribus exstirpatae minus recreantur. Peractaoblaqueatione ante brumam tertio quoque anno macerati stercoris, ne minussextarios binos ad radices vitium posuisse conveniet, praeterquam columbinum;quod si quo amplius quam heminam posueris, viti nocebit. Post brumam deindeoblaqueationem circumfodito. [5] Ante aequinoctium vernum, quod est octavo Kal. Apriles, oblaqueationem adaequato. Post Idus Apriles terram ad vitem aggerato. Aestatedeinde quam potes saepissime occato. Iugerum vineae quinque operis oblaqueatur, quinque foditur, tribus occatur. Iugerum valentis et iam constitutae vineae, quattuor operis putatur, sex adligatur. [6] Arbusto nihil eiusmodi potest ante finiri, quia inaequalitas arborum non
Pagina:Columellae opera.djvu/550
Haec pagina emendata est
544
L. J. M. COLUMELLÆ