Pagina:Columellae opera.djvu/547

Haec pagina emendata est
541
LIBER DE ARBORIBUS.

hendetur, si terram aqua diluas et, cum consederit, tum demum aquamdegustes. Aptissima vitibus terra est harenosa, sub qua constitit dulcishumor, probus consimilis ager, cui subest tophus, aeque utilis congestaet mota terra. Sabulum quoque, cui subest dulcis argilla, vitibus convenit. Omnis autem, qui per aestatem finditur ager, vitibus arboribusque inutilis. Terra inferior alit vitem et arborem, superior custodit. [7] Saxa summa parte terrae vites et arbores laedunt, ima parte refrigerant, et mediocri raritudine optima est vitibus terra;sed ea, quae transmittit imbres aut rursus in summo diu retinet, vitandaest. Utilissima autem est superior modice rara, circa radices densa. Montibusclivisque difficulter vineae convalescunt, sed firmum probumque saporemvini praebent. Humidis et planis locis robustissimae, sed infirmi saporisvinum nec perenne faciunt. Et quoniam de seminibus atque habitu soli praecepimus, nunc de genere vinearum disputabimus.

IV

Vites maxime gaudent arboribus, quia naturaliter in sublimeprocedunt, tunc et materias ampliores creant et fructum aequaliter percoquunt. Hoc genus vitium arbustivum vocamus, de quo pluribus suo loco dicemus. Vinearum autem fere genera in usu tria sunt, iugata, humi proiecta et deindetertia, <quae> est a Poenis usurpata, more arborum in se consistens. Id genus conparatum iugatae quadam parte deficitur, quadam superat. [2] Iugata plus aeris recipit et altius fructum fertet aequalius concoquit, sed difficilior est eius cultus; at haec ita