Pagina:Columellae opera.djvu/545

Haec pagina emendata est
539
LIBER DE ARBORIBUS.

quae et magnum et incorruptum fructum ad maturitatem perduxerunt, rubrica cum aceto, ne pluviis abluatur, permixta denotat, nec hoc uno tantummodo anno facit, sed continuis tribus vel pluribus vindemiis easdem vites inspicit, an perseverentesse fecundæ; tum enim manifestum est generositatis vitium, non anni ubertatefructum provenire. Si conpluribus vindemiis eundem tenorem servarint, ex eiusmodi vitibus lecta semina multum bonumque vinum præbebunt. Nam qualiscumque generis uvæ, quæ integræ et incorruptæ ad maturitatem perveniunt, longe melioris saporis vinum faciunt quam quæ præcipienturæstu aut alia de causa. III. Semina autem eligito grandi acino, tenui folliculo, paucisminutisque vinaceis, dulci sapore. Optima habentur a lumbis, secunda abhumeris, tertia a summo vertice vitis lecta, quæ celerrime conprehenduntet sunt feraciora, sed æque celeriter senescunt. Pampinaria sarmenta deponinon placet, quia sterilia sunt. Locis pinguibus et planis et humidis præcoquesvites serito, raris acinis, brevibus nodis, inbecillas (nam tali generivitium eiusmodi ager aptus est); locis aridis et macris et siccis vitem sero maturantemet validam crebrisque acinis. Quod si pingui agro validas vites deposueris, pampinis magis eluxuriabuntur, et qualemcumque fructum tulerint, ad maturitatemnon perducent; rursus inbecillæ exili agro celeriter deficient exiguumquefructum dabunt. Unumquodque genus vitium separatim serito; ita suo quodquetempore putabis et vindemiaveris. Semina no-