Pagina:Columellae opera.djvu/543

Haec pagina emendata est
537

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

LIBER

DE ARBORIBUS.

I. Quoniam de cultu agrorum abunde primo volumine præcepisse videmur, non intempestiva erit arborum virgultorumque cura, quæ vel maxima pars habetur rei rusticæ. Placet igitur, sicuti Virgilio, nobis quoque duo esse genera surculorum: quorum alterum sua sponte gignitur, alterum cura mortalium procedit. Illud, quod non ope humana provenit, materiæ est magis aptum: hoc, cui labor adhibetur, idoneum fructibus. Unum hoc itaque præcipuum est, atque id ipsum genus tripartito dividitur: nam ex surculo vel arbor procedit, ut olea, ficus; vel frutex, ut rosæ, arundines; vel tertium quiddam, quod neque arborem, neque fruticem proprie dixerimus, sicuti est vitis. Arborum et fruticum docebimus cultum, si prius de vitibus præceperimus. Qui vineam vel arbustum constituere volet, seminaria prius facere debebit; sic enim sciet, cujus generis vitem positurus sit. nam quæ pretio parata disponitur, certam generositatis fidem non habet: quoniam dubium est, an is, qui vendidit, legendis seminibus adhibuerit diligentiam: tum etiam, quod ex longinquo petitur, parum fa-