Haec pagina emendata est
48
L. J. M. COLUMELLÆ

que semper addiscere quod ignorat. Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam fecisse. Unum enim ac solum dominatur in rusticatione, quicquid exigit ratio culturae, semel facere; quippe cum emendatur vel imprudentia vel negligentia, iam res ipsa decoxit, nec tantum postmodum exuberat, ut et se amissam restituat et quaestum temporum praeteritorum resarciat. In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiariusque alloquerer; et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intelligerem, nonnumquam etiam iocarer, et plus ipsis iocari permitterem. Iam illud saepe facio, ut quasi cum peritioribus de aliquibus operibus novis deliberem, et per hoc cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos id opus aggredi video, de quo secum deliberatum et consilium ipsorum susceptum putant. Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis, ut ergastuli mancipia recognoscant; ut explorent an diligenter vincta sint; an ipsae sedes custodiae satis tutae munitaeque sint; num villicus aut alligaverit quempiam domino nesciente, aut revinxerit. Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater familias tali poena multaverit, villicus nisi eiusdem permissu compedibus non eximat; et quem ipse sua sponte vinxerit, ante quam sciat dominus, non resolvat;

tantoque curiosior inquisitio patris familias debet esse pro tali genere servo-