deponatur, oleum in tabulato crescere, quod tam falsum est quam in area frumenta grandescere. Idque mendacium vetus ille Porcius Cato sic refellit. [19] Ait enim in tabulato conrugari olivam minoremque fieri; propter quo<d>, cum facti unius mensuram rusticus sub tecto reposuerit et post multos dies eam molere voluerit, oblitus prioris mensurae, quam intulerat, ex alio acervo, similiter seposito, quantum[cum>que mensurae defuit, supplet; eoque facto vide<n>tur plus semivietae quam recentes bacae reddere, cum longe plures modios acceperit. [20] Attamen, ut maxime id verum esse<t>, nihil<o>minus ex pretio viridis olei plus quam multitudine mali[i] nummorum contrahitur. Sed et Cato dicit: <n>ec sic quidem quidquam ponderis aut mensurae oleo accedit, si portionem velis in factum adiectae bacae conputare [non proventum, sed detrimentum sentiens]. Quapropter dubitare non debemus lectam olivam primo quoque tempore conmolere preloque subicere. De cibario oleo conficiendo. [21] Nec ignoro etiam cibarium oleum esse faciendum; nam ubi vel exesa vermiculis oliva decidit, vel tempestatibus et pluviis in lutum defluxit, ad praesidium aquae calidae decurritur; aenumque calefieri debet, ut inmundae bacae eluantur; sed id non ferventissima fieri oportet verum modice calida, quo commodior gustus olei fiat: nam si excoctus est, etiam vermiculorum ceterarumque immunditiarum saporem trahit. Sed cum fuerit oliva elota, reliqua, sicut supra praecepimus, fieri debebunt. [22] Fiscis autem non isdem probum et cibarium oleum premi oportebit: nam veteres ad caducam olivam, novi
Pagina:Columellae opera.djvu/534
Haec pagina emendata est
528
L. J. M. COLUMELLÆ