Pagina:Columellae opera.djvu/533

Haec pagina emendata est
527
DE RE RUSTICA LIB. XII.

hoc quasi iure intrinsecus oblinant et patiantur arescere; postea, cum res exigat, ali<i> pura aqua, nonnulli prius amurca, deinde aqua vasa perluunt et adsiccant; tum considerant, numquid ceram novam dolia desiderent: nam fere sexta quaque olivitate cerari oportere antiqui dixerunt. [16] Quod fieri posse non intellego: nam quemadmodum nova vasa, si calefiant, liquidam ceram facile recipiant, sic vetera non crediderim propter olei sucum ceraturam pati. Quam tamen et ipsam ceraturam nostrorum temporum agricolae repudiaverunt existimaveruntque satius esse nova dolia liquida gummi perluere siccataque subfumigare alba cera, ne pallorem aut malum odorem capiant. Eamque suffitionem semper faciendam iudicant, quotiensque vel nova vel vetera vasa curantur <et> oleo novo praeparantur. [17] Multi cum semel nova dolia vel serias crasse gummi liverunt, una in perpetuum gummitione contenti sunt; et sane, quae semel oleum testa conbibit, <i>am alteram gummitionem non recipit: respuit enim olei pinguitudo talem materiam, qualis est gummis. Post mensem Decembrem circa Kalendas Ianuarias eadem ratione, qua superius, destringenda erit olea et statim exprimenda; nam si reposita in tabulatum fuerit, celeriter concalescet, quoniam hiemalibus pluviis amurcae plus concipit, quae est contraria huic rei. [18] Cavendum est itaque, ne fiat oleum cibarium, quod uno modo vitari poterit, si protinus inlata de agro baca conmolita et expressa ce<te>raque sic administrata fueri<n>t, ut supra diximus. Plerique agricolarum crediderunt, si sub tecto bacca