Item si qui adhaeserunt pediculi, adimuntur foliaque <et> surculi quicumque sunt intermixti, eliguntur. Postero die diligenter cribratur, ut, si quid inest stercoris, separetur. Deinde int<eg>ra oliva novo fisco includitur et prelo subicitur, ut tota nocte exprimatur. [2] Postero die inicitur quam mundissimis molis suspensis, ne nucleus frangatur, et, cum est in samsam redacta, tunc sal coctus tritusque manu permiscetur cum ceteris aridis condimentis; haec sunt autem careum, cyminum, semen faeniculi, anesum Aegyptium. Sat erit autem totidem heminas salis adicere, quot sunt modi olivarum, et oleum superfundere, ne exarescat; idque fieri debebit, quotiensque videbitur adsiccari. [3] Nec dubium est, quin optimi saporis sit, quae ex oliva posia facta est. Ceterum supra duos menses sapor eius non permanet integer. Videntur autem alia genera huic rei magis esse idonea, sicut Liciniae et Culminiae, verumtamen habetur praecipua in hos usus olea Calabrica, quam quidam propter similitudinem oleastellum vocant.
L.
Media est olivitas plerumque initium mensis Decembris: nam et ante hoc tempus acerbum oleum conficitur, quod vocatur aestivum, et circa hunc mensem viride[m] premitur, deinde postea maturum; sed acerbum oleum facere patris familiae rationibus non conducit, quoniam exiguum fluit, nisi si baca tempestatibus in terram decidit et necesse est eam sublegere, ne a domesticis pecudibus ferisve consumatur. [2] Viridis autem notae conficere vel maxime expedit, quoniam et satis fluit et pretio paene duplicat