paulo ante hoc ipso libro praecepimus. Cetera omnia similiter administrant. [4] Posias olivas vel regias sine macula quam candidissimas manu <s>tringito et eligito; deinde, substrato faeniculo, in amphoram coicito, intermixti<s> seminibus lentisci nec minus faeniculi, et, cum ad fauces [u]vas repleveris, adicito muriam duram; tum, spissamento facto de harundinum foliis, olivam premito, ut infra ius mersa sit, et iterum infundito muriam duram, dum ad summum amphorae labrum perveniat. [5] At haec oliva per se parum iucunda est, sed ad eas condituras, quae lautioribus mensis adhibentur, idonea maxime est: nam cum res exegit, de amphora promitur et contusa recipit quamcumque volueris condituram. Plerumque tamen sectivum porrum et rutam cum apio tenero et mentam minute concidunt et contusis olivis miscent[ur], deinde exiguum aceti piperati et plusculum mellis aut mulsi adiciunt oleumque viride inrorant[ur]. Atque ita fasciculo apii viridis contegitur. [6] Quidam si<c> lectae olivae in modios singulos ternas heminas salis permiscent et, adiectis seminibus lentisci faeniculoque substrato, amphoram usque ad fauces replent olivis; deinde aceto non acerrimo infundunt et, cum iam paene amphoram inpleverunt, faeniculi spissamento deprimunt bacam et rursus acetum usque ad summum labrum adiciunt; postea quadragesimo die omne ius defundunt et sapae vel defruti tres partes cum aceti una permiscent et amphoram replent. [7] Est et illa probata compositio, ut, cum in muria dura pausea alba uti<que> conmaturuerit, omne ius defundatur, et mixtis duabus
Pagina:Columellae opera.djvu/524
Haec pagina emendata est
518
L. J. M. COLUMELLÆ