vel per alium propter conscientiam fraudis timeat. Sed qualicumque villico contubernalis mulier assignanda est, quae contineat eum, et in quibusdam rebus tamen adiuvet.
Eidemque actori praecipiendum est, ne convictum cum domestico, multoque minus cum extero habeat. Nonnumquam tamen eum, quem assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit, honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia nisi ex praecepto domini ne fecerit. Aruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudis animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit; neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa. Villicus enim, quod ait Cato, ambulator esse non debet nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam; et hoc si ita in vicino est, ut cito remeare possit. Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur; neve hospitem nisi amicum familiaremque domini necessarium receperit. Ut ab his arcendus, ita exhortandus est ad instrumenti ferramentorumque curam; ut duplicia, quam numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino petendum sit; quia plus in operis servorum <avocandis> quam in pretio rerum eiusmodi consumitur. Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam delicate habeat, munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque; quae cuncta prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis. Id si fiat, nullus dies tam intolerabilis est,