Pagina:Columellae opera.djvu/491

Haec pagina emendata est
485
DE RE RUSTICA LIB. XII.

quintam legi oportet et in tabulas paulisper porrigi, ne inter se pondere suo pressae conlidantur. Deinde aeno vel in olla nova fictili ampla praeparatam lixivam cineris sarmenticii calefieri convenit, quae cum fervebit, exiguum olei quam optimi adici et ita permisceri, deinde uvas pro magnitudine binas vel ternas inter se conligatas in aenum fervens demitti et exiguum pati, dum decolorentur, nec rursus committere, ut excoquantur; nam quadam moderatione temperamentoque opus est. [2] Cum deinde exemeris, in crate disponito rarius, quam ut altera alteram contingat. Post tres deinde horas unamquamque uvam convertito nec in eodem vestigio reponito, ne in umore, qui defluxerit, corrumpatur. Noctibus autem contegi debent quemadmodum fici, ut a rore vel pluvia tutae sint; cum deinde modice aruerint, in vasa nova sine pice operculata et gypsata sicco loco reponito. [3] Quidam uvam passam foliis ficulneis involvunt et adsiccant, alii foliis vitigineis, nonnulli plataninis semivietas uvas contegunt et ita in amphoras recondunt. Sunt qui culmos fabae exurant et ex eo, quod cremaverint, cineream lixivam faciant, deinde in lixivae sextarios decem salis tres cyathos et olei cyathum adiciant, tum adhibito igne calefaciant et cetera eodem modo administrent. Quod si videbitur in aeno parum inesse olei, subinde, quantum satis erit, adiciatur, quo sit pinguior et nitidior uva passa. [4] Eodem tempore sorba manu lecta curiose in urceolos picatos adicito, et opercula picata inponito et gypso