Pagina:Columellae opera.djvu/462

Haec pagina emendata est
456
L. J. M. COLUMELLÆ

tra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum, si, cum est natum, incrementum eius supervoluto cylindro coerceas. Satio eius est optima post Idus Maias usque in solstitium; nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus ocima seruntur, quorum cum semen obrutum est, diligenter inculcatur pavicula vel cylindro. nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur. [35] Pastinaca et siser atque inula convalescunt alte pastinato et stercorato loco, sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam vero intervallo trium pedum seri convenit, quoniam vastos facit frutices et radicibus ut oculus harundinis serpit. Nec est alius cultus horum omnium, nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima parte Septembris vel ultima Augusti parte. [36] Atrum holus, quod Graecorum quidam vocant petroselinon, nonnulli smyrnaion, pastinato loco semine debet conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet et qualicumque convalescit loco; idque cum semel severis, si non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen submittas, aevo manet parvamque sarritionis exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed etiam mense Ianuario. [37] Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam iuxta fontem mense Martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt, licet de novalibus silvestre mentastrum conligere atque ita inversis cacuminibus disponere; quae res feritatem detrahit et edomitam reddit. [38] Rutam autumno semine sa-