quo maius incrementum capiat; melior tamen eius verna satio est. [30] Porrum si sectivum facere velis, densius satum praeceperunt priores relinqui et ita, cum increverit, secari. Sed nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem more quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos, depangas et, cum convaluerit, deseces. [31] In eo autem, quod magni capitis efficere voles, servandum est, ut ante quam translatum deponas, omnis radiculas amputes et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae vel conchae quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris incrementi. [32] Cultus autem porri capitati adsidua sarritio et stercoratio est, nec aliud tamen sectivi, nisi quod totiens rigari et stercorari saririque debet, quotiens demetitur. Semen eius locis calidis mense Ianuario, frigidis Februario seritur; cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at quibus possis umorem praebere, mense Maio recte transferuntur. [33] Apium quoque possis plantis serere nec minus semine, sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem commodissime ponitur. Quod si quis id velit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti conprehendere, raro linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget. Vel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae et saligneo palo pinsitum exspoliatumque similiter [in] linteolis ligatum obruat. [34] Potest etiam ci-
Pagina:Columellae opera.djvu/461
Haec pagina emendata est
455
DE RE RUSTICA LIB. XI.