Pagina:Columellae opera.djvu/452

Haec pagina emendata est
446
L. J. M. COLUMELLÆ

ut olea legatur et conficiatur, ut vitis paletur et capite tenus adligetur, ut iuga vineis inponantur et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est materias adligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt. [97] Kal. Ian. Dies incertus. III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas varia. Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum pluvia. Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas varia. VI Id. Ian. Auster, interdum Favonius. V Id. Ian. Auster, interdum imber. Pridie Id. Ian. Incertus status caeli. [98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi causa omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas Idus. Sed nec ignorare debebit vilicus, quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem subiciemus. [99] Mense Ianuario paleas cum ervi macerati sextariis sex vel paleas cum cicerculae fresae semodio vel frondis corbem pabulatorium modiorum viginti vel paleas quantum velint et faeni pondo viginti vel adfatim viridem frondem ex siliquis et lauru vel, quod his omnibus praestat, farraginem hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem vel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta.