lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere et ad ea facere vel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea. [93] Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus. VIII Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem significat. VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster et rorat. III Id. Dec. Corus vel Septentrio, interdum Auster cum pluvia. His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte fieri iam non possunt. Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat. [94] XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit, brumale solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat. XV Kal. Ian. Ventorum conmutationem significat. X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat. VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei observant), significat. VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem significat. IIII Kal. Ian. Aquila vespere occidit, hiemat. III Kal. Ian. Canicula occidit vespere, tempestatem significat. pridie Kal. Ian. Tempestas ventosa. [95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si vinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoveri. itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur,
Pagina:Columellae opera.djvu/451
Haec pagina emendata est
445
DE RE RUSTICA LIB. XI.