Pagina:Columellae opera.djvu/450

Haec pagina emendata est
444
L. J. M. COLUMELLÆ

Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluvia. XIIII Kal. Dec. Sol in Sagittarium transitum facit, Suculae mane oriuntur, tempestatem significat. XII Kal. Dec. Tauri cornua vespere occidunt, Aquilo frigidus et pluvia. [89] XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat. X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat. VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat. Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Favonius aut Auster, interdum pluvia. [90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi oportebit. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. Sive enim vineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari exacuique, sive regio ferulae vel corticis ferax est, apibus alvaria fieri debent, sive palmae spartive fecunda est, fiscinae sportaeque, seu virgultorum, corbes ex vimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem confici possit. Nam inertis est agricolae exspectare diei brevitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum novem sunt noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad vitium ligamina praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda et purgata in stercore obruenda est, ut