Pagina:Columellae opera.djvu/447

Haec pagina emendata est
441
DE RE RUSTICA LIB. XI.

Kal. Nov. Solis exortu Vergiliae incipiunt occidere, tempestatem significat. XI Kal. Nov. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluvia. VIII Kal. Nov. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem significat. [78] VII Kal. Nov. Nepae frons exoritur, tempestatem significat. V Kal. Nov. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et gelicidiis. IIII Kal. Nov. Arcturus vespere occidit, ventosus dies. III Kal. Nov. Et pridie Cassiope incipit occidere, tempestatem significat. [79] Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis generis recte ponuntur. Vlmi quoque vitibus recte maritantur, ipsaeque vites in arbustis et vineis commode propagantur. Seminaria runcare et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare nec minus vineas easdemque putare itemque in arbustis vitem deputare. Seminaria, quae suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent; quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampinantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis. [80] Vetus est agricolarum proverbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Itaque in totum praecipimus: ut quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur, ut quisque calidus, novissimus. Vicia et faba stercorare agrum dicuntur. [81] Lupinum nisi in florem verteris, nihil agrum stercoraveris. sed nec ulla res magis vacuis operariis aut seritur aut con-