cat, interdum et pluviam. VIII Kal. Oct. et VII et VI aequinoctium autumnale pluviam significat. V Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Favonius, nonnumquam Auster cum pluvia. IIII Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat. [67] His diebus vindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt. Quidam cum vidissent partem aliquam uvarum virescere, crediderunt tempestivam esse vindemiam, quidam cum coloratas et perlucidas uvas animadvertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac folia decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt, quoniam inmaturis uvis omnia eadem possunt accidere propter intemperiem solis aut anni. [68] Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptaverunt, ut sive dulcis esset sapor uvae sive acidus proinde aestimarent. Sed et haec ipsa res habet aliquam fallaciam. Nam quaedam genera uvarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam. [69] Itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam naturalem contemplare maturitatem. Naturalis autem maturitas est, si cum expresseris vinacea, quae acinis celantur, iam infuscata et nonnulla praeter modum nigra fuerint. Nam colorem nulla res vinaceis potest adferre nisi naturae maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum sint, ut et a sole et a ventis protegantur umorque ipse non patiatur ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura. [70] Hoc igitur cum exploratum habuerit vilicus, sciet vindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta prae-
Pagina:Columellae opera.djvu/444
Haec pagina emendata est
438
L. J. M. COLUMELLÆ