Pagina:Columellae opera.djvu/443

Haec pagina emendata est
437
DE RE RUSTICA LIB. XI.

quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, cum vilicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur, Augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum. [63] Kal. Sept. Calor. IIII Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor. Non. Sept. Arcturus exoritur, Favonius vel Corus. VII Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra exoritur, tempestatem significat. III Id. Sept. Favonius aut Africus, Virgo media exoritur. [64] His diebus locis maritimis et calidis vindemia et cetera, quae supra scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem celerius, etiam tertiatum solum esse convenit. Hoc etiam tempore, qui consueverunt vina condire, aquam marinam praeparant et advectam decoquunt; de qua conficienda praecipiam, cum vilicae officia persequar. Id. Sept. Ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat. [65] XV Kal. Oct. Arcturus exoritur, Favonius aut Africus, interdum Eurus, quem quidam Vulturnum appellant. XIIII Kal. Oct. Spica Virginis exoritur, Favonius aut Corus. XIII Kal. Oct. Sol in Libram transitum facit, Crater matutino tempore apparet. XI Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere incipit, Favonius aut Corus, interdum Auster cum imbribus. [66] X Kal. Oct. Argo navis occidit, tempestatem significat, interdum et pluviam. VIIII Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem signifi-