Pagina:Columellae opera.djvu/429

Haec pagina emendata est
423
DE RE RUSTICA LIB. XI.

sideris significat tempestatem, interdum etiam tempestas. VI Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur. V Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluvius dies. III Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula occidere, significat. Pridie Kal. Febr. Eorum, quae supra, siderum occasus tempestatem facit, interdum tantummodo significat. [6] Hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior vilicus, ut iam dixi, vel abstinere possit operibus vel festinationem adhibere. Itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus inter brumam et adventum Favonii, si maior est vineae vel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus vitis saucietur, quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. [7] Itaque dum hae regelatae secentur, usque in horam secundam vel tertiam poterunt vepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari, acervi virgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. [8] Siccos quoque et pingues agros tempestivum est proscindere. Nam uliginosi et mediocris habitus sub aestatem vervagendi sunt, macerrimi vero et aridi post aestatem primo autumno arandi et subinde conserendi. Sed iugerum agri pinguis hoc tempore anni commode duabus operis